- TURPIA
- TURPIAin receslu quidem omnia erant Gentilium sacra; Interim quae etiam in fronte talia eslent, non erubuêre Veteres, Romani inprimis, divinitate donare: Infames nempe meretrices, Cloacinam, Pavorem, Febrem, Pallorem, Rubiginem, Fornacem, Lupam, Faunam, Floran, Sterculium, Lapidem Terminum, Vitia cum Graecis, Mutinum obscenum, et id generis alia sexcenta, ut refert Lactantius, de fals. Relig. l. 1. c. 20. Vide quoquein Beel-phegor et alibi passim. In specie, Res turpis Romanis dicebatur, quae in collo infantibus ex annulo appendebatur contra Sagarum Strigumque fascina. Erat vero illa non Satyri species, sed Priapi, seu Mutini, cuius modo mentio facta. Unde Varre, l. 6. Fascinus, inquit, res turpicula est, e collo pueris appensa. Cum enim putarent Romani, res teneras aspectu noxiô virosorum hominum cuiuscumque sexus fascivari, proin ur eorum aspectum ab oculis puerorum abducerent, suspendebant ipsis e collo mutinum Deum. Sic namque Cario ad moechum, cui se virilia exsecturum minatur, apud Plautem, Milite Act. 5. v. 6.Quasi puero in collo pendeant crepundia.Eadem Priapi species, in nuptiis et poculis eôdem modô frequentata et Deabus familiaris fuit: ob turpitudinem enim, fascinantium oculos averti credebant, ne teneros aspicerent, unde et in asini magnitudinem quibusdam crevit. Et certe in poculis turpia istiusmodi efficta fuisle veteresque per obscenitates istiusmodi bibisse notum. Plin. Prooem. l. 33. Auxêre et artem viliorum irritamenta in poculis libidines caelare iuvit et per obscenitates bibere. Unde illud Iuvenalis, Sat. 2. v. 95.——— Vitreô bibit ille Priapô:Quae quid sibi velint, ostendit Laur. Pignorius, Comm. de Servis, ubi istiusmodi poculorum icones exhibet. Idem Iuvenalis turpia poculorum emblemata memorat, Sat. 1. v. 75. 76. s. ubi vide veterem Interpretem, quemadmodum et Martialem, l. 8. Epigr. 51. ubi de phiala Rufi. Imo et edisse Turpia atque obscenitates priscos, idem testatur Martialis, l. 14. Epigr. 69. v. 1.Si vis esse satur, nostrum potes esse Priapumetc.Et l. 9. Epigr, 3. v. 3.Ipsa siligineis pinguescit adulterad cunnis.Nempe utriusque sexus αἰδοῖα e siligine conficiebant, ut Salmas. notat: ut de Lucernis veter. taceam, de quibus vide Fortun. Licetum, insigni opere de Lucernis Antiqq. Fascinum ex aere e Musaeo Parentis sui, exhibet Thom. Bartholinus, de Puerp. Veter. At Comnenus Imperatot Constantinopolit. etiam verba obscena e conviviis totoque palatio exulare iussit. Vide infra Verba.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.